Liber Nehemiae*

Caput 3: Versus 28

Sursum autem,etc.BEDA, ibid.Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usque ad equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos ad Dominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicet animae subjugatas ostendunt.Aedificaverunt sacerdotes,etc. Sacerdotes vero civitatis Dei murum ad portam aquarum aedificant, cum doctores post vocationem Judaeorum ad inducendos in Ecclesiam Gentiles, verbum Dei seminando perveniunt.BEDA, ibid.Longum est de singulis aedificiis vel aedificatoribus mystice disserere, etc., usque ad nomina conscribit in coelo.
(* Traductions européennes)